Evangelium Secundum Lucam*

Caput 7: Versus 3

Misit ad eum seniores,etc. Divina providentia seniores Judaeorum mittuntur, et eis praesentibus languidus sanatur, ut inexcusabiles sint si credere noluerint.Centurio amicos mittit, ne praesentia sua verecundiam Domini gravare videretur, et officium officio provocasse. Significat autem, quia nos qui de gentibus credimus ad Dominum, non ipsi venire possumus quem in carne videre non possumus, sed ad residentem in dextera Patris. Gentilis populus quasi centurio stipatur milite virtutum et spiritualium perfectione, quae in centum significatur. Sublimis, nihil terrenum a Domino sibi suisque requirens, sed sola aeternae salutis gaudia: et hi pro servis, id est, pro his qui adhuc spiritu servitutis in timore premuntur, Domino supplicant, ut eis paulatim ad superiora provectis,perfecta dilectio foras mittat timoremI Joan. 4..Matthaeus dicit centurionem accessisse, quod per fidem intelligendum est. Per fidem enim vere ad Deum acceditur, quae in centurione a Domino commendatur:Non inveni tantam fidem in Israel.Porro Lucas ordine quo gestum est exsequitur, ut intelligere cogeremur, quomodo eum accessisse dicit Matthaeus.
(* Traductions européennes)